monumenta.ch > Plinius > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 144
{XCII} Anagallida aliqui acoron vocant. duo genera eius: mas flore phoeniceo, femina caeruleo, non altiores palmo, frutice tenero, foliis pusillis, rotundis, in terra iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum Attico melle inunctis. pupillas dilatat, et ideo hae inunguntur ante quibus paracentesis fit. iumentorum quoque oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus ita, ut deinde vino colluatur. bibitur et contra angues suci drachma in vino.